- ELEPHANTARCHES
- ELEPHANTARCHESGraeca vox, 2. Maccab. c. 14. v. 12. ubi ex Elephantarcha Nicanor Dux Iehudaeae factus legitur: is dicitur, qui imperium habert in belluas, ut Craterus, quem alexander elephantis suis praefecerat, apud Arrian. l 6. Qnamvis enim in Aeliani Tacticis is Elephantarcha proprie dicatur, qui 16. elephantos regit; ut Ceratarcha qui 32. Phalangarcha, qui 64. tamens late sumpto vocabulo, Elephantarcha dicitur, quisquis elephantis praeficitur quamlibet magno sint numero. Itaque hermon, cui quingentos elephantos commiserat Aegypti Rex Philopator, l. 3. Maccab. saepe Elephantarcha vocatur: Et Regi Seleuco id cognominis inditum a Demetrii adulatoribus, quod plures haberat elephantorum centurias. Aliud Ε᾿λεφαντιςὴς Philosopho Hist. l. 9. c. 1. nempe qui elephanto insiliens illum κατευθύνει τῷ δρεπάνῳ, falce dirigit. Is alio nomine vocatur Ε᾿λεφανταγωγός, quem ab Elephantarcha Pollux sic distinguit l. 1. c. 10. ut ab equisone differt ὁ λ῾ππάρχης seu Magister Equitum. Vide Sam. Bochart. Hierozici Parte prior. l. 11. c. 27.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.